|
Sash Window Construction
O domine, ego servus tuus, ego servus
tuus et filius ancillae tuae. disrupisti vincula mea;
tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum
et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine, quis
similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae
meae: salus tua ego sum. quis ego et qualis ego? quid
non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea
aut, si non dicta, voluntas mea fuit? tu autem, domine,
bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem
mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum
corruptionis. et hoc erat totum nolle, quod volebam,
et velle, quod volebas. sed ubi erat tam annoso tempore,
et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento
liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni iugo
tuo, et umeros levi sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor
meus et redemptor meus? quam suave mihi subito factum
est carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus
fuerat, iam dimittere gaudium erat. eiciebas enim eas
a me, vera tu et summa suavitas, eiciebas et intrabas
pro eis omni voluptate dulcior, sed non carni et sanguini,
omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore
sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat
animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi
et volutandi atque scalpendi scabiem libidinum; et garriebam
tibi, claritati meae et divitiis et saluti meae, domino
deo meo.